- CEREVISIA
- CEREVISIAvox Gallica vetus, quâ otum ex hordeo confici solitum haec gens significat, Plin. l. 22. c. 25. extr. hodieque Cervoise appellat; ex Celia vel Ceria Hispanorum, de qua supra: Belgis et Germanis Bier, Danis Oel, Anglis Ael.Hic potus, antequam fiat, redigitur prius in maltam hordeum. Est vero malta, quam Dani, Belgae, Germani, Mout et Molt dicunt, vix aliud, quam Aetii Amydeni βύνη, quam exponit hordeum aquâ madefactum ac maceratum, e quo germen erumpit, quod deinde cum eodem germine sive enatis filulis, torretur; Ac mox aqueo humori inditum una cum lupulo salictario igne excoquitur, fitque liquor potui gratissimus, Gallis, Anglis, populisque Septentrionalibus frequens: quem tamen apud Car. du Fresne Glossar. his versibus improbat Henricus Abrincensis, qui floruit sub Henrico III. Angliae RegeNescio quid Stygiae monstrum conforme paludi,Cervisiam plerique vocant: nil spissius illâ,Dum bibitur: nil clarius est, dum mingitur; undeConstat, quod multas faeces in ventre relinquat.Vide quoque infra in voce Cyceon, item Scetalla, Sicera.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.